Carmen civitatis

David Kalākaua, ultimus rex Havaianus et poeta "Hawaii Ponoi," carminis civitatis Havaiani.

Unum vel pluria carmina civitatis habent quadraginta novem ex quinquaginta civitatibus ex quibus Civitates Foederatae Americae constant, compositiones musicas quae a quaque legislatura civitatis et vel aut gubernatore civitatis seliguntur ut symbolus vel indicium illam civitatem repraesentent. Nova Caesarea carmine civitatis publico caret. "Carry Me Back to Old Virginny," prius carmen civitatis Virginiae (anno 1940 ascitum),[1] a Coetu Generali rescissum est ob sententiam rassisticam.[2] Anno 2015, "Our Great Virginia" novum carmen civitatis Virginianum factum est.[3]

Nonnullis civitatibus Civitatum Foederatarum sunt plus quam unum carmen civitatis publicum et nonnulla ex eorum carminibus publicis per alia nomina attingere possunt; exempli gratia, Arcansiae publice sunt duo carmina civitatis: hymnus elatior, et carmen historicum. Arizonae est carmen quod ut hymnus elatior esset anno 1915 scriptum est, atque "Arizona," ictus rusticus anni 1981, quod civitas alternum hymnum elatiorem ascivit anno 1982.[1]

Stephanus Foster.

Bini homines, Stephanus Foster et Ioannes Denver, duo carmina civitatis composuerunt, solus vel cum aliis. Carmina civitatis Fosterana, "Old Folks at Home"[4] a Florida ascita, et "My Old Kentucky Home" sunt inter carmina in Civitatibus Foederatis notissima.

Ioannes Denver, compositor carminis civitatis Colorati et Virginiae Occidentalis, 1973.

Senatus Coloratensis consultum die 12 Martii 2007 fecit ut "Rocky Mountain High," ictus Denveranus anni 1972, unum ex civitatis duobus carminibus civitatis publicis esset, cum "Where the Columbines Grow," carmine vetere.[5] Die 7 Martii 2014, Legislatura Virginiae Occidentalis consultum fecit ut "Take Me Home, Country Roads" carmen Denveranum carmen civitatis publicum Virginiae Occidentalis esset; Earl Ray Tomblin gubernator die 8 Martii 2014 consultum subscripsit.[6]

Inter alia carmina civitatis notissima sunt "Yankee Doodle," "You Are My Sunshine," "Rocky Top," et "Home on the Range"; aliis sunt normae populo gratae, inter quas "Oklahoma!" (in theatri musico Rodgersano et Hammersteiniano), "Georgia on My Mind" compositoris Hoagy Carmichael, "Valsa Tennesiae," "Valsa Missuriae," et "On the Banks of the Wabash, Far Away" ('In Ripis Wabash, Procul'). Multa ex aliis sunt ignotioria, praecipue extra civitatem.

  1. 1.0 1.1 Johnson, Roger R. (2009). "State Songs". Welcome to America 
  2. "Official State Song of the Commonwealth of Virginia". 2006 .
  3. "Listen: Virginia Now Has 2 State Songs". 2015 .
  4. Saepe "Swanee Ribber" vel "Suwannee River" appellata.
  5. De carmine, www.netstate.com.
  6. http://www.netstate.com/states/symb/song/co_rocky_mountain_high.htm

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search